XYLOCHARTIA

XYLOCHARTIA
XYLOCHARTIA
Graece Ξυλοχάρτια, apud Eustathium τὸν παρεκβολίτην ad Od. φ. quasi ligneae chartae, appellantur Graecis recentioribus, chartae e papyro, ad differentiam chartarum, ex linteis concerptis et contusis parari solitarum, quarum iam tum fuisse apud Graecos usus videtur, quum abolitus esset chartarum e papyro texendarum modus. Papyrum autem ξύλον, lignum, vocabant. Cassiodorus de papyro, Siergit Nilotica silva, nescio quâ vacuitate plena, plenitudine vacua, bibula teneritudo, spongeum lignum. Vide Salmas. Not. ad Vopisc. in Firmo. c. 3. Apud eundem. ξυλογραφίαν Graecis inferioris aevi appellari laquearia picta et caelata, legimus Exercitat. Plin. ad Solin. p. 1219. ubi ad verba Constantini de Imperio, agentis de Templorum genere, quod Δρομικὸν dixêre, ἐκ ξυλογραφίας ἀρχαίας, Ita, ait, appellavit sive planum tectum habuerit, sive cameram, sed ex contignatione factam et laqueatam.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • LAQUEAR s. LACUNAR — proprie tectum, lacubus quadratis distinctum. Plana enim tecta laqueabantur tabulis in varias figuras caelaris, ut in maeandros et lacus et πλινςθία et orbes vel triangulos, et alia: cum, quae caelata non erant, φατνώματα Graecis dicerentur.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”